- ANIMALIA Quatuor
- ANIMALIA Quatuorin visione memoratâ, Ezech. c. 1. v. 5. et Apocal. c. 4. v. 6. vide supra, ubi de Angelis.Haec picta fuisle in quatuor Iudaeorum vexillis, de quibus Numer. c. 2. v. 3, 18, 25. dicunt Iudaei. Aben Ezra in Numer. c. 2. v. 2. Et Antecessores nostri dixerunt, fuisse in Rubenis vexillo figuram homims, iuxta vim symbolicam mandragorarum: et in vexillo Iudoe figuram leonis; quia illum Iacob Leoni comparavit: et in vexillo Ephraim figuram bovis; quia dicitur (Deuteron. c. 33. v. 17. de Iosepho patre Phraim) Primogeniti bovisillius decor est ci: et in vexillo Dan figura aquiloe, ut similis sit Cherubinis, quos vidit Ezechiel Propheta. Quibus similia habent Chizkuni et Bar Nachman ad eundem loc. Sed hôc commentô nihil iudicat Bochartus putidius. Nam, ut de Iuda iam taceamus, inquit, plane absurdum est, quod Rubenitas figuram hominis volunt habuisle in vexillo suo, propter mandragotas a Rubene repertas, quae scil. fuerint ἀνθρωπόμορφοι, ut Pythagotas appellat: und e Columella, l. 10.Quamvis semihominis vesanô semine feta,Mandragoroe pariat flores.Namque nec mandragora quidquam cum forma hominis commune habet, praeter radicem, quae saepe bifurcata est, ut sciunt illi, qui viderunt: nec Ruben mandragoram invenit, sed dodaim, quae plane aliud esse, ostendit idem Bochartus puculiari libellô. Absurdum quoque illud, Ephraimitas figuram bovis et Danitas figuram aquilae in vexillis habuisle; illos, propter ultima Mosis morientis verba: hos vero, quia e quatuor Cherubinorum faciebus, quos vidit Ezechiel, una fuerit ἀθτόμορφος. Agitur enim de vexillis, quae erexerant Israelitae annô secundô ab Aegypti exitu, annis ante Mosis obitum 38. saeculis ante Ezechielem circiter novem etc. Imo plane nullas animalium imagines in vexillis suis habuisse Hebraeos, ex Iosepho colligere est l. 18. c. 7. Cum enim Vitellius in Arabas bellum moturus, vellet e Ptolemaide per Iudaeam exercitum ducere, ὑπαντιάσαντες ἄνδρες οἱ πρῶτοι παρῃτοῦντο διὰ τῆς χώρας ὁδὸν, οὐ γὰρ αὐτοῖς εἶναι πάτριον περιορᾷν εἰκόνας εἰς αὐτην` φερομεν´ας, πολλὰς δ᾿ εἶναι σημαίας ἐπικειμένας, Viri (Iudaeae) primarii illi occurrentes, transitum per regionem deprecati sunt, causati patrios ritus non permittere ut inferrentur ulloe imagines quales Romana signa pleraque habebant. Quorsum, si et ipsi imagines habuerunt in vexillis suis? Adde, quod nec in Scriptura, nec in Iosepho, nec in libris de Vita Mosis apud Philonem quidquam tale habeatur; sed nec in universo opere Talmudico etc. Vide Sam. hunc Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 5. et infra Corporale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.